SCRIPTOR

SCRIPTOR
SCRIPTOR
vide supra in voce Notarius: servus nempe erat literatus, apud Romanos Domini dictata excipiens vel aliud quiddam scribens, idem cum Amanuensi et qui a Manu dictus est Sueton. August. c. 67. Thallo a manu, quod pro Epistola prodita denarios quingentos accepisset, crura effregit. Hi fuerunt pretiosi et excepti, etiam quando servorum numerus dominis indicebatur. Scriptores appellavit Cicero de Orat. l. 1. et in Bruto, Plinius Notarios, l. 9. Ep. 36. quam vis alias aliud quid haec vox sonaret. Omnium vero horum,
in velocitate excipiendi, fuit commendatio. Manilius in Astronom. l. 4. v. 197. et seqq.
Hic et erit Scriptor velox, cui litera verbum est,
Quique notis linguam superet versumque loquentis
Excipiens, longas nova per compendia voces.
Vide Laur. Pignorium Comm. de Servis. Apud medii aevi Auctores, dicuntur Scriptores in Monasteriis, qui in Scriptorio, cellâ ita nuncupatâ, librorum scriptioni operam dabant. nempe cum Monachorum nemo esset, qui non re aliquâ occuparetur, nonnulli ceertô numerô ad id ab Abbate deligebantur, qui tum libros Ecclesiasticos, quo horum semper copia esset, tum alios, ad literarum humaniorum et Ecclesiasticarum studia spectantes, describerent, de quibus vide Ekkehardum Iun. de Casibus. S. Galli c. 11. Haeftenum Disquisition. Monasticar. l. 9. tract. 2. disq. 4. Alios. Et quidem ad poteriorem officii partem, adhibitos potissimum pueros et novitios Monachos; ad priorem vero, non nisi perfectae aetatis homines, docet Car. du Fresne, ex Sulpitio Severo in Vita S. Martini c. 7. et Capitulari Aquisgran. A. C. 789. c. 70. Idem scriptionem peculiare fuisse Cartusiensium inclusorum institutum, refert ex Guigone Priore Cartus. de Quadripartito exercitio cellae c. 36. Nec omittendum, cum magnorum Virorum imagines per genera distinctas haberent veteres Romani, Scriptorum imagines ac statuas separatas quoque ab aliorum simulacris; ipsosque generatim etiam distinctos, fuisse, ut ex Tacito Annalium l. 2. Sidonio Apollinari Ep. l. 9. Suetonio inprimis in Tiberio c. 70. docet Casaubon. ad h. l. Locus Bibliotheca fuit, ut vidimus etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • scriptor — SCRÍPTOR s. v. literat, om de litere, scriitor. Trimis de siveco, 13.09.2007. Sursa: Sinonime  scriptór s. m., pl. scriptóri Trimis de siveco, 10.08.2004. Sursa: Dicţionar ortografic  SCRIPTÓR s.m. (Liv.) 1. Copist. 2. Aparat înregistrator. [cf …   Dicționar Român

  • Scriptor — (lat.), 1) ein Schreiber; 2) gewöhnlich Schriftsteller, bes. die Verfasser der vaterländischen Geschichte. Gewöhnlich sind die Schriften verschiedener Verfasser über denselben Gegenstand gesammelt worden, u. man hat so Scriptores historiae… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Scriptor — (lat.), Schreiber (auch als Titel bei Archiven, Bibliotheken); Schriftsteller …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • scriptor — index author (writer) Burton s Legal Thesaurus. William C. Burton. 2006 …   Law dictionary

  • scriptor — see tídscriptor …   Old to modern English dictionary

  • Scriptor incertus de Leone Armenio — (en latin : « l auteur à l identité incertaine ayant écrit sur [l empereur] Léon l Arménien ») est un historien byzantin qui n est pas identifié avec certitude, auteur d un récit des règnes de Michel Ier Rhangabé et de Léon V l… …   Wikipédia en Français

  • Scriptor — Forfatter, skribent …   Danske encyklopædi

  • scriptor — …   Useful english dictionary

  • Scriptor Incertus —    Anonymous Greek historical source (the Latin title means writer unknown ) for the years 811 816. It contains two fragments, one describing Nikephoros I s (q.v.) disastrous expedition against the Bulgars (qq.v.) in 811, the other the reigns of… …   Historical dictionary of Byzantium

  • Ego Scriptor — Infobox Album | Name = Ego Scriptor Type = Album Artist = Frog Eyes Released = 2004 Recorded = Genre = Length = Label = Absolutely Kosher Producer = Reviews = *Pitchfork (7.7/10) [http://www.pitchforkmedia.com/article/record review/17924/Frog… …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”